Pontificio Istituto di Archeologia Cristiana: Changes to the Licentiate and Doctoral Programs, and New Course in Methodology

The Pontificio Istituto di Archaeologia Cristiana (PIAC) has issued a revision of its statutes (8 February 2017).  Illustrated below is how it differs from the statutes published in the Programma dell'Anno Accademico 2016-2017. Major changes are made to the lesson cycle and requirements for the License (VII.37).  It will also be possible to complete the PIAC doctorate in Christian Archaeology in collaboration with a cooperating university (I.3; X.54). The "Instrumentum domesticum" and "Iniziazione alle antichita' cristiane" seminars appear to have new names (and/or new formats): "Tecniche e Methodologie dell'Archeologia Cristiana" and "Monumenti di Roma cristiana", but will continue to be open to students from other educational institutions (1.2; IV.31.c; IV.33.36.a). Both versions of the statutes are available on the website www.piac.it.

I. 2. k) Institutum quotannis promovet et parat cursum de “instrumento domestico”, cui adesse possunt studentes Instituti vel externi ad numerum, secundum regulas recte statutas;

Changed to:

I. 2. k. Institutum quotannis promovet et parat cursus speciales, quibus adesse possunt studentes Instituti vel externi ad numerum, secundum regulas recte statutas;

I. 3 - Institutum habet a Sancta Sede potestatem gradus academicos Licentiae et Doctoratus conferendi omnibus qui, studiorum curriculo in Instituto rite peracto, experimenta ad gradus consequendos feliciter superaverint.

Added:

Institutum habet etiam potetatem conferendi Doctoris dignitatem, cooperantibus aliis universitatibus. Ad gradus, qui cooperante alia Universitate conferuntur, regule conventionum ad hoc confectarum valent.

V. 24
e) ut quis in Istituto inscribi possit ut Studens Ordinarius, colloquium admissionis coram omnibus Professoribus subicere et superare debet.

Removed..."vertentem de argumentis generalibus Sacrae Scripturae, historiae romanae vel mediae aetatis, archaeologiae, topographiae, necnon linguae latinae et graecae."

Art. 25 – a) alumnus, qui adscribitur in cyclo ad Doctoris dignitatem obtinendam, consecutus sit secundi cycli diploma in archaeologia christiana apud Institutum et adeptus sit quidem notam “magna cum laude”, vel apud aliam Facultatem cum aequali suffragio, atque secutus sit iter institutorium praecipuum simile in Archaeologia christiana.

Changed to: consecutus sit secundi cycli diploma in archaeologia cristiana apud Institutum vel anni propaedeutici peculiare testimonium et adeptus sit quidem notam "Magna cum laude"...

IV.31a - Licentiae cyclus duorum annorum est et suggerere petit in alumno cognitiones peculiares atque investigationis rationes in variis archaelogiae christianae disciplinis, necnon ingenii facultates criticas aptas ad investigationes suscipiendas, museorum peritiam et ad promovenda archaeologica loca; ille autem sibi comparabit virtutem communicandi cognitiones ac exponendi exita suarum investigationum clare et ratione probe.

Changed to:

a. Annus propaeduticus efficere petit ut alumnus paret cognitiones peculiares et investigationis rationes in variis archaeologiae christianae disciplinae, necnon ingenii facultates criticas aptas ad investigationes
suscipiendas... etc.

Added:

c. Ad Licentiae dignitatem obtinendam oportet alumnum annum propaedeuticum superare et duo cursus speciales (Monumenti di Roma cristiana et Techniche e Metodologie dell'Archeologia cristiana) traditos in Institutum frequentare et dissertationem in aliqua archaeologiae christianae disciplina scribere.

Art. 33 a. Studentes qui ad gradum academicum Licentiae petunt experimenta subire debent de omnibus disciplinis primi atque secundi anni cursus. Non admittuntur ad examina sustinenda, qui duo tertia praelectionum uniuscuiusque disciplinae non audierint.

Changed to:
33 a. Studenti anni propaedeutici peculiare testimonium petentes et studentes primo anno inscripti in cyclo ad obtinendam Doctoris dignitatem experimenta subire debent de omnibus disciplinis primi atque secundi anni cursus..

Art. 36 – a) Cursus initiationis ad archaeologiam christianam traditur ad dandam scientiam generalem de rebus archaeologicis primi aevi christiani. Iis destinatus est qui cursus philosophicos vel theologicos in aliqua romana Universitate Institutove ad sacerdotium obtinendum frequentant et laicis, qui desiderio trahuntur scientifico, etsi non altiore modo, monumenta
primi aevi christiani cognoscenda. Constat lectionibus theoricis, imaginibus illustratis, et aliquo accessu ad ipsa monumenta. Cursus perficitur anno unico.
b) Qui cursum initiationis examinibus superatis legitime peregerint, peculiare testimonium («certificato») accipiunt, se esse idoneos ad superiora archaeologiae studia aggredienda.

Changed to:

Cursus specialis Monumenti di Roma cristiana petit, ut studentes monumenta christiana Romae (coemeteria, aedificia ad religionem colendam, collectiones antiquitatum) cognoscant. Iis destinatus est, qui dignitatem accademicam iam obtinent et intendunt tribuere huismodi cognitiones studio philosophiae vel theologicae in aliqua universitatae institutove aut docendo populo vel periegetis de rebus archaeologicis..
Studentes, qui et cursum praedictum et annum propaedeuticum et cursum specialem Tecniche e Methodologie dell'Archeologia Cristiana attendunt, Licentiae dignitatem obtintent.
b. Cursus specialis Tecniche e Methodologie dell'Archeologia Cristiana petit, ut studentes methodologiam archaeologiae christianae praecipuam cognoscant. Iis destinatus est, qui secundi cycli diploma obtinent et studentibus externis.
Constant lectionibus theoreticis et immaginibus illustratis. Cursus annuus perficitur activitate et exercitione alumnorum.
Studentes, qui et cursum praedictum et annum propaedeuticum et cursum specialem Monumenti di Roma cristiana attendunt, Licentiae dignitatem obtintent.

VII.
Art. 37 – Ut quis Licentiam consequatur, requiritur ut:
1° dissertationem scriptam confecerit de qua in Art. 38, a), eaque a Consilio Academico probata sit;
2° examen peculiare de omnibus disciplinis primi ac secundi anni cursus superaverit.

Changed to:

Art. 37 – Ut quis Licentiam consequatur, requiritur ut:
1° dissertationem scriptam confecerit de qua in Art. 38, a), eaque a Consilio Academico probata sit;
2° examen uniuscuiusque omnibus disciplinarum anni propaedeutici
3. examina cursum specialium Monumenti di Roma cristiana et Tecniche e Methodologie dell'Archeologia Cristiana.

Art. 38 – a) Candidati ad Licentiam initio secundi anni proponunt Professori, cuius interest, vel ab eo accipiunt, argumentum dissertationis scriptae. Quae paginas dactyloscriptas in –8° inter 50 et 100 implere et Rectori Instituti triginta diebus ante experimentum orale tradi debet.

Changed to:

Art. 38 a. Candidati ad Licentiam proponunt Professori, cuius interest, vel ab eo accipiunt, argumentum dissertationis scriptae. Quae paginas dactyloscriptas in –8° inter 50 et 100 implere et Rectori Instituti triginta diebus ante experimentum orale tradi debet.

Omitted - b) Examen orale coram Professoribus in diversas commissiones distributis, superare debent.

Art. 39 – Ut quis Doctoratum consequatur, requiritur ut:
1° – audiverit, in cursus primo anno, saltem tres disciplinas similes argumento dissertationis;
2° – detulerit, in cursus duobus primis annis, in publico consessu, exitus in investigationis progressu.
3° – exhibeat dissertationem scriptam, qua demonstret se aptum esse investigationibus scientificis et sua elucubratione aliquid originale et novum attulisse scientiae archaeologiae christianae.

Changed to:

Art 39. Ut quis Doctoratum consequatur, requiritur ut:
1. superavit examina anni propaedeutici.
2. audiverit, in cursus primo anno, omnes disciplina et, in cursus secundo anno, saltem tres disciplinas similes argumento dissertationis;
3. detulerit, in cursus duobus primis annis, in publico consessu, exitus in investigationis progressu.
4. 3° – exhibeat dissertationem scriptam, qua demonstret se aptum esse investigationibus scientificis et sua elucubratione aliquid originale et novum attulisse scientiae archaeologiae christianae.

Added:

X. Art. 54. Ad doctoratum qui attinet, qui cooperante alia universitatae obtinetur, inscripti in numero studentium Instituti aut Universitatis pontificiae vel externae unam vel alteram institutionem ad dissertationem scribendam alternare possunt.
Doctoratus, qui cooperante alia universitate obtinetur, consequitur secundum regulas, quas rectores universitatum participantium, Consilio Academico approbante et certo consensu Congregationis de Institutione Catholica statuerunt. Doctorandus ab alia universitate commendatus omnes primi anni cursus Instituti frequentare debet.

Authorization by the Congregation for Catholic Education of the new statutes of the Pontifical Institute for Christian Archaeology in Rome (February 8, 2017).